Maledictionem arboris futurum aliquid praefigurasse. Hoc ut Dominus commendaret prophetice se fecisse, de hac scilicet arbore non solum voluisse exhibere miraculum, sed futurum aliquid miraculo commendasse; multa sunt quae nos admonent nobisque persuadeant, imo ab invitis extorqueant. Primo, quid arbor peccaverat, quoniam fructus non habebat? quae si suo tempore, hoc est, illorum pomorum, fructus non haberet, nulla esset utique ligni culpa; quia lignum sine sensu non habebat culpam. Huc accedit, quia sicut in alio evangelista hoc ipsum narrante legitur, Tempus pomorum illorum non erat 11Marc. XI, 13 . Id enim tempus erat, quo ficus folia profert tenera, quae novimus nasci ante fructus: hoc ideo probamus, quia passionis Domini dies propinquabat, et scimus quo tempore passus sit; et si hoc non attenderemus, Evangelistae utique dicenti, Non erat tempus ficorum, credere deberemus. Ergo si miraculum fuerat tantummodo commendandum, et non aliquid prophetice figurandum, multo clementius Dominus, et sua misericordia dignius, si quam arborem aridam inveniret, viridem redderet; sicut languentes sanavit, sicut leprosos mundavit, sicut mortuos suscitavit. Tunc vero a contrario, quasi adversus regulam clementiae suae, invenit arborem virentem, praeter tempus nondum fructum habentem, non tamen fructum agricolae suo negantem, et aridam fecit: tanquam diceret homini. Non me ariditas hujus arboris delectavit, sed tibi volui insinuare non sine causa hoc me facere voluisse, nisi quia tibi quod plus attenderes volui commendare. Non istam arborem maledixi, non arbori non sentienti poenam inflixi; sed te terrui, si quis advertis, ut esurientem Christum non contemneres, et fructu potius opimari quam foliis obumbrari diligeres?