TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Petrus desertus a Christo, et post roboratus. Verax ergo Petrus, an verax in Petro Christus? Quando autem voluit Dominus Jesus Christus, deseruit Petrum, et inventus est homo Petrus: quando autem placuit Domino Jesu Christo, implevit Petrum, et inventus est Petrus verax. Veracem Petrum petra fecerat: Petra enim erat Christus 4I Cor. X, 4. Et quid ei nuntiavit, quando tertio respondit amare se Christum, et tertio Dominus Petro suas oviculas commendavit? Praenuntiavit ei passionem suam. Cum esses, inquit, junior, cingebas te, et ibas quo volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alter te cinget, et feret quo tu non vis. Evangelista nobis exposuit quid dixerit Christus. Hoc autem dicebat, inquit, significans qua morte clarificaturus esset Deum: id est, quia pro Christo fuerat crucifigendus; hoc est enim, Extendes manus tuas. Ubi est ille negator? Deinde post haec ait Dominus Christus: Sequere me 5Joan. XXI, 15-19 . Non sic quomodo prius, quando vocavit discipulos. Nam et tunc dixit, Sequere me: sed tunc ad doctrinam, modo ad coronam, Numquid non quando negavit Christum, occidi timuit? Hoc timuit pati, quod passus est Christus. Sed jam timere non debuit. Videbat enim in carne viventem, quem viderat in ligno pendentem. Resurgendo Christus abstulit mortis timorem: et quoniam abstulerat mortis timorem, merito interrogabat Petri amorem. Ter negaverat timor, ter confessus est amor. Trinitas negationis, desertio veritatis: trinitas confessionis, testimonium dilectionis.

Notes

  1. 4. I Cor. X, 4
  2. 5. Joan. XXI, 15-19