Nativitas Christi duplex. Admiranda in Deo infante. Hic de matre natus istum diem saeculis commendavit, qui de Patre natus saecula cuncta creavit. Nec illa nativitas ullam habere potuit matrem, nec ista quaesivit hominem patrem. Denique natus est Christus et de patre, et de matre; et sine patre, et sine matre: de patre Deus, de matre homo; sine matre Deus, sine patre homo. Generationem ergo ejus quis enarrabit 3Isai. LIII, 8 : sive illam sine tempore, sive istam sine semine; illam sine initio, istam sine exemplo; illam quae nunquam non fuit, istam quae nec antea nec postea fuit; illam quae non habet finem, istam quae initium illic habet, ubi finem?