Praesumens de propriis viribus, perit de via justa. Fidendum in Dominum. Inordinate humilis. Haec est autem summa eruditionis: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Exsulta ei, non tibi: ei a quo es quod es, et quod homo es. et quod justus es; si tamen jam justus es. Si autem putaveris quod ab illo quidem homo es, a te autem justus es; non servis Domino in timore, nec exsultas ei in tremore, sed tibi in praesumptione. Et quid tibi fiet, nisi quod sequitur? Ne quando irascatur Dominus, et pereatis, inquit, de via justa. Non enim ait, Ne quando irascatur Dominus, et non intretis in viam justam; sed, pereatis de via justa. Jam enim videris tibi justus non rapiendo alienum, non adulterando, non homicidium faciendo, non falsum testimonium adversus proximum dicendo, patrem et matrem honorando, unum Deum colendo, idolis et daemoniis non serviendo: de hac via peribis, si tibi ista praesumpseris, si tibi ista a te ipso esse putaveris. Infideles enim non intrant in viam justam, superbi pereunt de via justa. Quid enim ait? Erudimini, omnes qui judicatis terram. Et ne forte vires et potentiam, qua judicatis terram, vobis tribuatis, et a vobis ipsis eam vobis esse credatis; nolite sic: Servite Domino in timore; exsultate, non vobis in praesumptione, sed ei in tremore. Ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa, cum exarserit cito ira ejus. Quid ergo faciendum est, ne pereamus de via justa? Beati omnes qui confidunt in eum 4Psal. XI, 10-13 . Si beati qui confidunt in eum; miseri qui confidunt in se. Maledictus enim omnis homo qui spem suam ponit in homine 5Jerem. XVII, 5 . Ergo nec in te, quia et tu homo es. Si enim spem tuam posueris in alio homine, inordinate humilis eris: si autem spem tuam posueris in te, periculose superbis. Quid autem interest? Utrumque perniciosum: nihil horum eligendum. Inordinate humilis non levatur: periculose superbus praecipitatur.