TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Praefecti mali quomodo bona loquantur, et a subditis audiendi. Fortassis dicat aliquis vestrum: Et quomodo potest malus homo bona loqui; cum scriptum sit, ipso Domino dicente, Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali 3Matth XII, 35, 34 ? Hac dicit, Quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Hac dicit, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Si dicunt, et non faciunt, mali sunt: si mali sunt, bona loqui non possunt: quomodo facimus quod ab ipsis audimus, cum ab ipsis bona audire non possimus? Hoc quomodo solvatur, advertat Sanctitas vestra. Quidquid homo malus a se profert malum est; quidquid homo malus de corde suo profert, malum est: ibi est enim thesaurus malus. Quidquid autem homo bonus de corde suo profert, bonum est: ibi enim est thesaurus bonus. Unde ergo illi mali bona proferebant? Quia in cathedra Moysi sedebant. Nisi praedixisset, Cathedram Moysi sedent 4Id. XXIII, 2 ; nunquam malos audiri jussisset. Aliud enim erat, quod de malo sui cordis thesauro proferebant; aliud quod de cathedra Moysi, tanquam praecones judicis personabant. Quod dicit praeco, nunquam praeconi tribuetur, si ante judicem dicat. Aliud est quod praeco loquitur in domo sua, aliud quod praeco loquitur audiens a judice. Nam, velit nolit, praeco sonat vocem punitionis et amici sui. Item, velit nolit, sonat vocem absolutionis et inimici sui. Da vocem de corde ejus: absolvit amicum, punit inimicum. Da vocem de sella judicis: punit amicum, absolvit inimicum. Da vocem Scribarum de corde eorum: audies, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur 5Isai XXII, 13 . Da vocem de cathedra Moysi: audies, Non occides: Non adulterabis: Non furtum facies: Non falsum testimonium dices: Honora patrem et matrem 6Exod. XX, 12-16 : Diliges proximum tuum sicut te ipsum 7Levit. XIX, 18 . Hoc tu fac, quod per os Scribarum cathedra sonat: non quod per cor Scribarum. Ita enim Domini sententiam utramque complectens, nec eris in una obediens, in altera reus; sed intelligis ambas concordare, et illud verum respicis, quia bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo profert mala: et illud, quia illi Scribae bona non loquerentur de thesauro malo cordis sui, sed bona loqui possent de thesauro cathedrae Moysi.

Notes

  1. 3. Matth XII, 35, 34
  2. 4. Id. XXIII, 2
  3. 5. Isai XXII, 13
  4. 6. Exod. XX, 12-16
  5. 7. Levit. XIX, 18