TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Idem tractatur argumentum. Meministis esse a nobis illo die responsum quibusdam dicentibus, sicut Apostolus eos arguit, Manducemus et bibamus; cras enim morimur: subjungens et dicens, Corrumpunt bonos mores colloquia mala; atque ita concludens, Sobrii estote, justi, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent; ad reverentiam vobis loquor 1I Cor. XV, 32-34 . Haec verba apostolica omnes audierimus, et cordi mandaverimus: et quisquis audierit, et cordi mandaverit, opera indicent. Qui audit enim, tanquam ager est semen excipiens seminantis: qui autem cordi mandat, similis est glebam frangenti, et quod seminatum est operienti: qui autem secundum id quod audivit et cordi mandavit operatur, ipse est qui surgit in messem, et fructum affert cum tolerantia, aliud tricenum, aliud sexagenum, aliud centenum 2Matth. XIII, 23, et Luc. VIII, 15. Huic non ignis velut paleae, sed horrea sicut frumento praeparantur.

Notes

  1. 1. I Cor. XV, 32-34
  2. 2. Matth. XIII, 23, et Luc. VIII, 15