TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Idem tractatur argumentum. Filium enim quaerimus natura, non gratia; Filium unicum, unigenitum, non adoptatum. Talem Filium quaerimus, tam verum Filium quaerimus, qui cum in forma Dei esset, Apostoli verba sunt, propter rudes commemoro, ne mea verba putentur: illum Filium quaerimus, qui cum in forma Dei esset, sicut dicit Apostolus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Non rapina, quia natura. Natura erat, rapina non erat. Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Non erat ei rapina, natura erat: sic erat ex aeternitate, sic erat coaeternus gignenti, sic erat aequalis Patri, sic erat. Semetipsum exinanivit: ut confiteamur Jesum Christum in carne venisse. Semetipsum exinanivit. Quomodo? Amittendo quod erat, an assumendo quod non erat? Sequatur Apostolus; audiamus: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 4Philipp. II, 6, 7 . Sic se exinanivit, formam servi accipiens, non formam Dei amittens. Forma servi accessit, non forma Dei discessit. Hoc est confiteri Christum in carne venisse. Arianus autem qui non confitetur aequalem, non confitetur Filium. Si non confitetur Filium, non confitetur Christum. Qui non confitetur Christum, quomodo confitetur Christum in carne venisse?

Notes

  1. 4. Philipp. II, 6, 7