Aequitas Dei cujus vult miserentis credatur nunc, donec postea videatur. Signum crucis. Quamdiu ergo sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, et non per speciem 7II Cor. V, 6 et 7 . Quantum nobis datur, fidem teneamus, et de justitia Dei non dubitemus. Iniquitatem apud illum esse omnino non credamus, ne in magnam voraginem impietatis veniamus. Et cum perfecta fide tenuerimus, nullam apud eum esse iniquitatem; et si illam modo non videmus, id est, aequitatem quae est apud ipsum: finiatur via, et veniamus ad patriam; non potest videri tempore fidei, videbitur tempore speciei. Nunc enim per fidem ambulamus, tunc per speciem. Quid est, per speciem? Speciosus forma prae filiis hominum 8Psal. XLIV, 3 . Quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 9Joan. I, 1 . Qui diligit me, inquit, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et quid illi dabis? Et ostendam me ipsum illi 10Id. XIV, 21 . Haec erit species, quando faciet quod dixit, Et ostendam me ipsum illi. Ibi aequitatem Dei videbis, ibi sine codice in Verbo leges. Ergo cum viderimus eum sicuti est, jam transiet peregrinatio nostra: postea vero gaudebimus gaudio Angelorum. Haec enim via, quid est? Fides est. Propter fidem tuam factus est deformis Christus, manet autem speciosus Christus. Speciosus forma prae filiis hominum videbitur post peregrinationem.