Orationes eleemosynis adminiculandae. Ut autem nostrae orationes congruis adminiculis adjuventur, quoniam in his diebus ferventiores eas habere debemus; etiam eleemosynas ferventius erogemus. Ipsis adjiciatur, quod nobis jejunando et a cibis solitis abstinendo detrahitur. Quamvis eas debeat largiores habere, qui propter aliquam necessitatem corporis sui et consuetudinem alimentorum non potest abstinere, ut hoc addat pauperi, quod sibi detrahit: sed ideo pius det pauperi, quia sibi non detrahit; ut quoniam minus potest orationes suas castigatione corporis adjuvare, abundantiorem in corde pauperis includat eleemosynam, quae pro illo possit orare. De Scripturis sanctis hoc est saluberrimum amplectendumque consilium: Include, inquit, eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit 3Eccli. XXIX, 15 .