Quinque porticus Legem Moysi figurabant. Legis ad sanandum impotentia. Lex quare data. Quinque porticus, in quibus jacebant infirmi, Legem significant, quae primo data est Judaeis et populo Israel per famulum Dei Moysen. Etenim Moyses ipse, minister Legis, quinque libros fecit. Propter numerum ergo librorum, quos ille scripsit, quinque porticus Legem figurabant. Quia vero Lex non data est quae sanaret infirmos, sed quae proderet et ostenderet: sic enim dicit Apostolus, Si enim data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus 2Galat. III, 21, 22 : propterea in illis porticibus jacebant aegroti, non sanabantur. Quid enim ait? Si data esset Lex quae posset vivificare. Non ergo illae porticus, quae figurabant Legem, sanare poterant aegrotos. Dicit mihi aliquis: Quare ergo data est? Ipse exposuit apostolus Paulus: Conclusit, inquit, Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Qui enim aegrotabant, sanos se esse putabant. Acceperunt Legem, quam implere non poterant; didicerunt in quo morbo essent, et imploraverunt manus medici: voluerunt sanari, quia cognoverunt se laborare; quod non cognoscerent, nisi datam Legem implere non possent. Innocens enim homo sibi videbatur, et ex ipsa superbia innocentiae falsae insanior fiebat. Ad domandam ergo superbiam, et ad denudandam, data est Lex; non ad liberandos aegrotos, sed ad convincendos superbos. Ergo attendat Charitas vestra: ad hoc data est Lex, quae proderet morbos, non quae tolleret. Ideo ergo aegroti illi, qui in domibus suis secretius aegrotare possent, si illae quinque porticus non essent, prodebantur oculis omnium in illis porticibus, sed a porticibus non sanabantur. Utilis ergo erat Lex ad prodenda peccata, quia reus homo abundantius factus ex praevaricatione Legis, posset edomata superbia implorare auxilium miserantis. Attendite Apostolum: Lex subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia 3Rom. V, 20 . Quid est, Lex subintravit, ut abundaret delictum? Sicut alio loco dicit, Ubi enim non est lex, nec praevaricatio 4Id. IV, 15 . Peccator homo potest dici ante legem, praevaricator non potest Cum autem accepta lege peccaverit, non solum peccator, sed etiam praevaricator invenitur. Cum ergo praevaricatio adjuncta sit peccato, ideo abundavit delictum. Abundante autem delicto, discit humana superbia tandem subjici, et confiteri Deo, et dicere, Infirmus sum 5Psal. VI, 3 . Dicere etiam verba illa Psalmi, quae non dicit nisi anima humiliata: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi 6Psal. XL, 5 . Dicat ergo hoc anima infirma, saltem convicta per praevaricationem; et non sanata, sed demonstrata per Legem. Audi et ipsum Paulum ostendentem tibi quia et Lex bona est, et tamen nisi gratia Christi non liberat a peccato. Lex enim prohibere potest, et jubere: afferre medicinam, ut sanetur illud quod non permittit hominem implere Legem, non potest, sed gratia illud facit. Ait enim Apostolus, Condelector enim Legi Dei secundum interiorem hominem. Id est, jam video quia quod reprehendit Lex, malum est; et quod jubet Lex, bonum est. Condelector enim Legi Dei secundum interiorem hominem. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati. Hoc ex poena peccati, ex traduce mortis, ex damnatione Adam, repugnat legi mentis, et captivat legi peccati, quae est in membris. Convictus est iste; accepit legem ut convinceretur; vide quid ei profuit quod convictus est. Audi verba sequentia: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum 7Rom. VII, 22-25 .
Sermones
Notes
- 2. Galat. III, 21, 22
- 3. Rom. V, 20
- 4. Id. IV, 15
- 5. Psal. VI, 3
- 6. Psal. XL, 5
- 7. Rom. VII, 22-25