Divitiarum usus in operibus bonis. Ergo non ametur pecunia: sed si jam habetur, hoc inde fiat. Divites estote, qui illam habetis. Sed ubi divites? In operibus bonis. Facile, inquit, tribuant, communicent. Hic jam avaritia contrahit se, quando audit, Facile tribuant, communicent: veluti aqua frigida perfunditur, rigescit, stringit sinum, et dicit, Non perdo labores meos. Infelix, perdere non vis labores tuos? Ecce morieris, et qui nihil huc attulisti, nihil hinc potes auferre: cum nihil abstuleris, nonne perdidisti omnes labores tuos? Audi ergo consilium Dei. Non terrearis, quia dixit, Facile tribuant, communicent. Audi quod sequitur. Exspecta, noli contra me claudere ostium, nec aditum cordis tui; exspecta. Vis nosse, Facile tribuant, communicent, quia non perdes, et hoc solum non perdes? Thesaurizent, inquit, sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Ista ergo quae te delectat, falsa vita est: quasi in somnis hic vivis. Si quasi in somnis hic vivis, evigilaturus es quando morieris, et sic nihil habes invenire in manibus tuis. Quomodo si mendicus dormiat, et in somnis illi veniat haereditas; nihil illo felicius antequam surgat. Videt se in somnis tractare manibus vestes egregias, pretiosa vasa aurea et argentea, intrare in amoenissima et amplissima praedia, obsequi sibi magnas familias: evigilat, et plorat. Et quomodo vigilans accusat hominem qui illum exspoliavit, sic ille accusat qui illum excitavit. Apertissime hinc locutus est Psalmus: Dormierunt, inquit, somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis 3Psal. LXXV, 6 , posteaquam finierunt somnum suum.