TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Duobus sustentaculis constat genus humanum. Ergo, fratres mei, intendite. Qui liberorum procreandorum causa habent uxores magni viri, quales fuisse Patres legimus, et multis documentis invenimus, clamantibus omnino sine dubitatione paginis sanctis: si qui ergo viri propter creationem tantummodo liberorum uxores habent, si eis posset praestari ut haberent filios sine concubitu; nonne ineffabili gaudio tantum beneficium amplecterentur? nonne cum ingenti laetitia susciperent? Duo sunt enim opera carnalia, quibus constat genus humanum: in quae duo opera prudentes et sancti ex officio descendunt; imprudentes autem in ea per cupiditatem ruunt. Aliud est enim ad aliquid officio descendere, aliud in aliquid per cupiditatem cadere. Quae sunt ista, quibus constat genus humanum? In nobis ipsis primum est, quod pertinet ad sumenda alimenta (quae utique non possunt sine aliqua per carnem delectatione sumi), manducare et bibere: si non feceris, morieris. Hoc ergo uno sustentaculo stat genus humanum, pro modo naturae suae, manducandi et bibendi. Sed per hoc sustentaculum sustentantur homines quod ad se ipsos attinet: successioni autem non consulunt manducando et bibendo; sed uxores ducendo. Sic enim constat genus humanum, primo ut vivant homines: sed quia diligentia quantalibet corpori adhibita non possunt utique semper vivere; consequens provisio est, ut nascentes succedant morientibus. Quia ita est genus humanum, sicut scriptum est, quomodo folia in arbore: sed in arbore olea, vel lauro, vel aliqua hujusmodi, quae nunquam sine coma est; sed tamen non eadem semper habet folia. Nam quomodo scriptum est, alia generat, et alia dejicit 37Eccli. XIV, 18-19: quia ea quae suboriuntur, succedunt ruentibus aliis. Semper enim dejicit folia, semper foliis vestita est. Sic et genus humanum quotidie morientium detrimenta non sentit, per supplementa nascentium: et sic pro modo suo stat universa species generis humani; et sicut folia in arbore semper videntur, ita plena hominibus terra conspicitur. Si autem morerentur tantum, et non nascerentur; velut arbores quaedam omnibus foliis, ita terra omnibus hominibus nudaretur.

Notes

  1. 37. Eccli. XIV, 18-19