Humilitas crucis via ad celsitudinem. Quaeramus ergo, si possumus, non quod in cor nostrum possit ascendere, sed quo cor nostrum mereatur ascendere. Merebitur enim in regnante glorificari, qui didicerit in crucifixo gloriari. Unde videns ipse Apostolus, non solum quo ascendat, sed etiam qua ascendat: multi enim viderunt quo, nec viderunt qua: amaverunt celsitudinis patriam, sed ignoraverunt humilitatis viam: sciens ergo Apostolus, et cogitans et praemeditans, non solum quo, sed etiam qua, Mihi, inquit, absit gloriari, nisi in cruce Domini Jesu Christi. Poterat dicere, In sapientia Domini nostri Jesu Christi; et verum diceret: poterat, In majestate; et verum diceret: poterat, In potestate; et verum diceret: sed dixit, in cruce. Ubi mundi philosophus erubuit, ibi thesaurum Apostolus reperit: non contemnendo vile involucrum, pervenit ad pretiosum involutum. Absit, inquit, mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi. Bonam sarcinam sustulisti, ibi totum est quod quaesisti; et quid ibi magnum lateret, ostendisti. Quale adjutorium? Per quem mihi, inquit, mundus crucifixus est et ego mundo 12Galat. VI, 14 . Quando tibi crucifigeretur mundus, nisi pro te crucifigeretur per quem factus est mundus? Ergo qui gloriatur, in Domino glorietur. Quo Domino? Christo crucifixo. Ubi humilitas, ibi majestas; ubi infirmitas, ibi potestas; ubi mors, ibi vita. Si vis ad illa pervenire, noli ista contemnere.