Anima secundum se vivens est carnalis.--Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus, sicut Epicurei. Sed etiam si secundum se ipsam vivere voluerit anima, carnalis erit; carnem sapit, de carne non surgit. Non est enim quemadmodum inde surgat, qui brachium porrectum jacenti non tenet. Si enim secundum carnem vixeritis. Ubi enim dictum est, Quid faciat mihi homo? ibi dictum est, Quid faciat mihi caro 24Psal. LV, 5, 11 . Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Non ista morte, cum de corpore exitur; ista enim moriemini, etsi secundum spiritum vixeritis: sed illa morte, de qua Dominus in Evangelio terribiliter dicit, Eum timete, qui habet potestatem et animam et corpus perdere in gehennam ignis 25Matth. X, 28 . Si ergo secundum carnem vixeritis, moriemini.