Carnis peccata diabolus levia facit, cum sint gravia et mortifera. Fratres mei, filii mei, filiae meae, sorores meae, scio agere diabolum partes suas, nec quiescere loqui in cordibus eorum quos obligatos suis vinculis tenet: scio fornicatoribus, adulteris qui contenti non sunt conjuge sua, dicere diabolum in cordibus eorum, Non sunt magna carnis peccata. Contra hanc diaboli susurrationem debemus habere Christi incarnationem. Hoc est unde Christianos decipit inimicus per carnis illecebras, cum eis facit leve quod grave est, lene quod asperum, dulce quod amarum est. Sed quid prodest quia satanas facit leve, quod Christus ostendit grave? Numquid novum aliquid facit diabolus dicere Christianis fidelibus: Nihil grave est quod facis? In carne tua peccas: numquid in spiritu? Facile deletur carnis peccatum, facile a Deo venia datur? Quid magnum facit? Artificium suum facit, quod in paradiso dixit; Manducate, et eritis sicut dii: nequaquam moriemini. Deus dixerat: Qua die manducaveritis, morte moriemini 1Gen. II, 17 . Venit inimicus, et ait: Non moriemini, sed aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii. Dimissa est jussio Dei, et audita est persuasio diaboli. Tunc inventa est vera jussio Dei, et falsa deceptio diaboli. Numquid profuit, obsecro vos, quia dixit mulier, Serpens seduxit me? Numquid valuit excusatio? Si valuit excusatio, quare secuta est damnatio 2Id. III?