Liberatio a malo. Ergo cum dixerimus. Ne nos inferas in tentationem; sequitur, Sed libera nos a malo. Qui vult liberari a malo, testatur quia in malo est. Ideo dicit Apostolus, Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt 23Ephes. V, 16 . Sed quis est qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Quando omnis homo in hac carne non habet nisi dies malos; quis non vult? Fac quod sequitur, Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum; declina a malo, et fac bonum; quaere pacem, et sequere eam 24Psal. XXXIII, 13, 14, 15 : et caruisti diebus malis, et impletur quod orasti, Libera nos a malo.