TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Symbolum et Dominica oratio. Symbolum reddidistis, quo breviter comprehensa continetur fides. Jam et antea dixi vobis, quod ait apostolus Paulus, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt 1Rom. X, 14 ? Quia ergo quomodo credatur in Deum, et accepistis, et tenuistis, et reddidistis: accipite hodie quomodo invocetur Deus. Ipse Filius sicut audistis, cum Evangilium legeretur, docuit discipulos suos et fideles suos hanc Orationem. Spem habemus obtinendae causae nostrae, quando talis jurisperitus nobis Preces dictavit. Assessor Patris, sicut confessi estis, qui sedet ad dexteram Patris: ipse est advocatus noster, qui futurus est judex noster. Inde enim venturus est judicare vivos et mortuos. Tenete ergo et hanc Orationem, quam reddituri estis ad octo dies. Quicumque autem vestrum non bene Symbolum reddiderunt, habent spatium, teneant: quia die sabbati audientibus omnibus qui aderunt reddituri estis, die sabbati novissimo, quo die baptizandi estis. Ad octo autem dies ab hodierno die reddituri estis hanc Orationem, quam hodie accepistis.

Notes

  1. 1. Rom. X, 14