Corona justitiae non martyribus tantum, sed omnibus fidem servantibus promissa. Desiderium adventus Christi judicis futuri. Et ne ipse quasi unus supra modum gloriari videretur, et sibi proprie Dominum vindicare, Non solum autem, inquit, mihi, sed omnibus qui diligunt manifestationem ejus. Non potuit melius et brevius insinuare quid debeant homines facere, ut mereantur illam justitiae coronam. Non enim omnes infundendum sanguinem exspectare debemus: pauci martyres, sed multi fideles. Immolari sicut Paulus non potes? Fidem servare potes: fidem servando diligis manifestationem ejus. Si enim times ne veniat Dominus, non diligis manifestationem ejus. Dominus Christus modo in occulto est; manifestabitur tempore suo, judex futurus juste, qui fuit reus sub judice injuste. Venturus est: et quomodo venturus? Judicaturus. Neque enim iterum judicandus, sed utique jam judicaturus, sicut novimus, sicut credimus, de vivis et mortuis. Interrogo quemlibet hominem intentum in me, ut audiat me; interrogo; respondeat non mihi, sed sibi: Vis ut veniat judex iste? Volo, inquit. Vide quid dicis: si verum dicis, si vis ut veniat, vide quomodo te inveniat. Judex enim venturus est: jam tibi praerogata est humilitas, ventura est potestas. Non enim sic venturus est, ut corpore induatur, de matre nascatur, sugat ubera, cunis involvatur, in praesepe ponatur; postremo jam juvenis ab homine illudatur, teneatur, flagelletur, suspendatur, taceat cum judicatur. Ne forte ideo venturum exspectes, quia humilem venturum adhuc putas. Tacuit judicandus; non tacebit judicaturus. Occultus hic fuit, ut non agnosceretur: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 8I Cor. II, 8 . Cum ergo hic jam fuerit occultus in potestate sua, tacitus sub aliena; contrarium erit occultationi et huic taciturnitati quod venturum exspectamus. Deus enim manifestus veniet. Qui prius venit occultus, veniet manifestus. Ecce habes contrarium, illi occultationi: vide contrarium illi taciturnitati. Deus noster veniet, et non silebit. Siluit occultus; quia sicut ovis ad immolandum ductus est, Siluit occultus; quia sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. Siluit occultus; quia in humilitate judicium ejus sublevatum est 9Isai. LIII, 7, 8 . Siluit occultus; quia homo tantum putatus est: sed Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit. Quid ergo tu qui dicebas, Volo veniat: Volo, inquit, veniat, veniat: nondum times? Ignis ante ipsum praeibit 10Psal. XLIX, 3 . Si non times judicem, non ignem?