TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Anima nostra ad imaginem Dei facta. Vide, o homo, adverte si verum est quod dico. Habesne corpus, habes carnem? Habeo, inquis. Nam unde est, unde in loco sum, unde de loco in locum moveor? Unde verba loquentis audio, nisi per aurem carnis? Unde os loquentis video, nisi per oculos carnis? Habes, constat, nec diu satagendum est de re manifesta. Vide aliquid aliud, vide quod operatur per carnem. Audis enim aure, sed non ab aure audis. Alius est intus qui audit per aurem. Vides per oculum, ipsum intuere. An domum agnovisti, habitatorem neglexisti? Numquidnam videt oculus per se ipsum? Nonne alius est qui videt per oculum? Non dico, Non videt oculus mortui, de quo constat corpore habitatorem abscessisse: sed oculus de re alia cogitantis, non videt faciem praesentis. Respice ergo interiorem hominem tuum. Ibi enim magis aliqua similitudo quaerenda est quorumdam trium separatim demonstratorum, inseparabiliter operantium. Quid habet mens tua? Forte si quaeram, multa invenio: sed aliquid proximum est, quod facilius intelligitur. Quid habet anima tua? Intus commemora, recole. Non enim quod dicturus sum, id posco ut credatur mihi: noli acceptare, si in te non inveneris. Intuere ergo, sed primo quod exciderat, videamus, si homo non Filii tantum imago est, aut Patris tantum imago est, sed Patris et Filii; et utique jam consequenter et Spiritus sancti. Genesis loquitur: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram 23Gen. I, 26 . Non ergo facit Pater sine Filio, nec Filius sine Patre. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Faciamus; non, Faciam; aut, fac; aut, faciat ille: sed, faciamus aa imaginem; non, Tuam; aut, meam; sed, ad nostram.

Notes

  1. 23. Gen. I, 26