Vocis ministerium minuitur, crescente profectu mentis ad Verbum. Ergo attendite jam quo pertineat, Illum oportet crescere, me autem minui. Attendite, si possim eloqui; si non dicam, insinuare, sed saltem cogitare sufficiam, quo modo, qua ratione, qua intentione, qua causa, secundum distinctionem quam locutus sum vocis et verbi, dixerit ipsa vox, ipse Joannes, Illum oportet crescere, me autem minui 12Id. III, 30 . O magnum et mirabile sacramentum! Attendite personam vocis, in qua persona erant sacramenta omnium vocum, dicentem de persona Verbi, Illum oportet crescere, me autem minui. Quare? Attendite. Apostolus dicit, Ex parte scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur 13I Cor. XIII, 9, 10 . Quid est perfectum? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc est perfectum. Quid est perfectum? Dicat et apostolus Paulus, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 14Philipp. II, 6 . Hunc aequalem Deo Patri, hoc Verbum Dei apud Deum, per quod facta sunt omnia, videbimus sicuti est, sed in fine. Nam nunc, quod evangelista Joannes dicit, « Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Dilectissimi, scimus, quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est » 15I Joan. III, 2. Haec visio nobis promittitur, ad hanc visionem erudimur, ad hanc visionem corda mundamus. Beati enim, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 16Matth. V, 8 . Ostendit carnem suam, ostendit servis, sed formam servi; tanquam propriam vocem suam, inter multas voces, quas praemisit, ipsam etiam carnem suam ostendit. Pater quaerebatur, quasi jam ipse sicuti est videretur: qui aequalis Patri Filius, in forma servi servis loquebatur. Domine, ait illi Philippus, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Omnis intentionis suae finem quaerebat, hoc est, profectus sui terminum, quo cum pervenisset, nihil amplius jam requireret. Ostende, inquit, nobis Patrem, et sufficit nobis. Bene, Philippe, bene, optime intelligis quod tibi sufficit Pater. Quid est sufficit? Nihil ultra quaeres: implebit te, satiabit te, perficiet te, Sed vide ne forte sufficiat tibi et iste quem audis. Solus sufficit, an cum Patre? Sed quomodo solus, quando nunquam discedit a Patre? Ergo respondeat Philippo volenti videre: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem 17Joan. XIV, 8, 9 . Quid est, Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem; nisi, Tu me non vidisti, ideo quaeris Patrem? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem. Tu autem vides me, et non vides me. Non vides enim me qui feci te; sed vides quod factus sum propter te. Qui me, inquit, vidit, vidit et Patrem. Unde, nisi quia in forma Dei non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? Quid ergo Philippus videbat? Quod semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo 18Philipp. II, 6, 7 . Hoc videbat Philippus, formam servi, liber futurus ad formam Dei. Ergo omnium vocum persona Joannes, Verbi persona Christus. Omnes voces necesse est minuantur, quando ad Christum videndum proficimus. Quanto enim proficis ad videndam sapientiam, tanto minus tibi vox est necessaria. Vox in Prophetis, vox in Apostolis, vox in Psalmis, vox in Evangelio. Veniat illud, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Cum eum viderimus sicuti est, numquid ibi recitabitur Evangelium? Numquid prophetias audituri sumus? Numquid Epistolas Apostolorum lecturi sumus? Quare? Quia deficiunt voces, crescente verbo: quia Illum oportet crescere, me autem minui. Et Verbum quidem per se ipsum nec crescit, nec deficit in se. In nobis autem crescere dicitur, cum proficiendo in illum crescimus: sicut crescit in oculis lux, cum acie convalescente videtur amplius, quae acie languente minus utique videbatur. Et minor erat oculis aegris, major est oculis sanis: cum ipsa per se ipsam nec ante imminuta sit, nec postmodum creverit. Minuitur ergo ministerium vocis, cum fit mentis profectus ad Verbum. Ita oportet Christum crescere, Joannem autem minui. Hoc eorum indicant passiones. Nam Joannes minutus est, caesus capite; Christus exaltatus est, crevit tanquam in cruce. Hoc eorum indicant natales dies. Nam a Natali Joannis incipiunt dierum detrimenta; a Christi autem, renovantur augmenta.
Sermones
Notes
- 12. Id. III, 30
- 13. I Cor. XIII, 9, 10
- 14. Philipp. II, 6
- 15. I Joan. III, 2
- 16. Matth. V, 8
- 17. Joan. XIV, 8, 9
- 18. Philipp. II, 6, 7