Error alius itidem figuratus. Non autem illos solos significat ista res, quod putaverunt discipuli quia phantasma est; non illos solos designat, qui humanam carnem habuisse Dominum negant, et aliquando etiam eos qui in navi sunt caeca pravitate perturbant: sed etiam illos qui Dominum putant in aliquo fuisse mentitum, et ea quae minatus est impiis, eventura esse non credunt. Quasi in parte sit verax et in parte mendax, veluti phantasma apparens in verbis, quasi quod est et non est. Sed qui bene intelligunt vocem dicentis, Ego sum; nolite timere: jam credunt omnia verba Domini, ut quemadmodum sperant praemia quae promittit, ita poenas timeant quas minatur. Sicut enim verum est quod dicturus est ad dexteram positis, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi: ita verum est quod audituri sunt ad sinistram constituti, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus 10Matth. XXV, 34, 41 . Nam et ista opinio, qua putant homines Christum non vera fuisse iniquis et perditis comminatum, ex hoc nata est, quia vident populos multos et innumerabiles turbas nomini ejus esse subjectas: ut ex eo illis videatur Christus phantasma esse, quia super mare ambulabat; id est, ideo videatur mentiri in comminatione poenarum, quia quasi non potest perdere tam innumerabiles populos, qui nomini ejus et honori subjecti sunt. Sed audiant dicentem, Ego sum. Illi ergo non timeant, qui veracem in omnibus Christum credentes, non solum id quod promisit appetunt, sed etiam fugiunt quod minatus est: quia etiamsi super mare ambulat, id est, omnia genera hominum in isto saeculo constituta illi subjecta sunt; tamen non est phantasma, et ideo non mentitur cum dicit, Non omnis qui mihi dicit, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum 11Id. VII, 21 .