Deus nostri causa infans. Dominus Jesus homo esse voluit propter nos. Non vilescat misericordia: jacet in terra Sapientia. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. O cibus et panis Angelorum: de te implentur Angeli, de te satiantur, et non fastidiunt; de te vivunt, de te sapiunt, de te beati sunt. Ubi es propter me? In diversorio angusto, in pannis, in praesepio. Propter quem? Qui regit sidera, sugit ubera: implet Angelos, fatur in sinu Patris, tacet in sinu matris. Sed locuturus est competente aetate, impleturus Evangelium nobis. Propter nos passurus, propter nos moriturus, ad exemplum praemii nostri resurrecturus, ante oculos discipulorum in coelum ascensurus, ad judicium de coelo venturus. Ecce qui in praesepi jacebat, diminutus est, sed non perdidit se: accepit quod non erat, sed mansit quod erat. Ecce habemus infantem Christum, crescamus cum illo.