TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Humanus affectus exemplo Christi vincendus. Humana voluntas in Christo mortem refugiens. Sed blandimentis suorum flectitur carnalis affectus, et quodam modo labitur humana mollities. Restringe sinus fluentis vestis, virtute accingere. Cruciat te amor carnis? Tolle crucem tuam, et sequere Dominum. Et ipse tibi Salvator tuus, quamvis in carne Deus, quamvis cum carne Deus, humanum tamen demonstravit affectum, ubi ait: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste 4Matth. XXVI, 39 . Noverat quod calix iste transire non poterat, ad eum bibendum venerat. Voluntate, non necessitate, bibendus ille calix. Omnipotens erat: si vellet, utique transiret, quia Deus cum Patre, et ipse et Deus Pater unus Deus. Sed ex forma servi, ex eo quod suscepit abs te pro te, vocem hominis, vocem carnis emisit. Te in se dignatus est transfigurare, ut de illo loquereris infirma, ut in illo apprehenderes fortia. Voluntatem ostendit, qua tentari posses: et continuo docuit quam voluntatem, cui voluntati praeferre deberes. Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste. Haec voluntas humana est; hominem gero, ex forma servi loquor. Pater, si fieri potest, transeat hic calix. Vox carnis est, non spiritus; vox infirmitatis, non divinitatis. Si fieri potest, transeat calix iste. Illa est voluntas, de qua et Petro dicitur, Cum autem senueris, alter te cinget, et tollet, et feret quo tu non vis 5Joan. XXI, 18 . Unde ergo et martyres vicerunt? Quia voluntati carnis voluntatem spiritus praeposuerunt. Amabant hanc vitam, et deponderabant. Inde considerabant quantum amanda esset aeterna, si sic amatur ista peritura. Moriturus mori non vult; et tamen erit necessario moriens, quamvis continue mori nolens. Nil agis quod mori non vis, nil efficis, nil extorques: nullam habes potestatem tollendi mortis necessitatem. Veniet, te nolente, quod times; aderit, te recusante, quod differs. Mortem quippe satagis ut differas; numquid ut auferas? Si ergo in amatoribus hujus vitae tantum de differenda morte satagitur, quantum de auferenda laborandum est? Mori certe non vis. Muta amorem, et ostenditur tibi mors, non quae te nolente aderit, sed quae, si volueris, non erit.

Notes

  1. 4. Matth. XXVI, 39
  2. 5. Joan. XXI, 18