Vitae brevitas. Homo vitro fragilior. Sed longe est, inquis, judicium. Primo, quis tibi dixit quia longe est dies judicii? Numquid si longe est dies judicii, longe est dies tuus? Unde scis quando est? Nonne multi sani dormierunt et obduruerunt? Nonne casus nostros nobiscum in hac carne portamus? Nonne fragiliores sumus, quam si vitrei essemus? Vitrum enim etsi fragile est, tamen servatum diu durat: et invenis calices ab avis et proavis, in quibus bibunt nepotes et pronepotes. Tanta fragilitas custodita est per annos. Nos autem homines, et sub tantis casibus quotidianis fragiles ambulamus; et si casus ipsi repentini non acciderent, diu tamen vivere non valeremus. Vita humana tota brevis est, ab infantia usque ad decrepitam senectutem tota brevis est. Adam si adhuc viveret, et hodie moreretur, quid illi vitae longitudo profuisset? Huc accedit, quia ipse dies, qui quasi naturaliter servit, morbo inlecto incertus est. Quotidie moriuntur homines: et qui vivunt deducunt illos, exsequias celebrant, et vitam sibi promittunt. Nemo dicit, Corrigam me, ne cras hoc sim quod iste quem deduxi. Placent vobis verba, ego quaero facta. Nolite me contristare pravis moribus vestris: quia delectatio mea non est in hac vita nisi vestra bona vita.