Tertia poenitentia severior pro peccatis mortiferis. Lacrymae sanguis poenitentis. Tertia actio est poenitentiae, quae pro illis peccatis subeunda est. Quae Legis decalogus continet; et de quibus Apostolus ait, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 36Galat. V, 21 . In hac ergo poenitentia, majorem quisque in se severitatem debet exercere; ut a se ipso judicatus, non judicetur a Domino, sicut idem apostolus ait: Si enim nos judicaremus, a Domino non judicaremur 37I Cor. XI, 31 . Ascendat itaque homo adversum se tribunal mentis suae; si timet illud quod oportet nos exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quod per corpus gessit, sive bonum, sive malum 38II Cor. V, 10 . Constituat se ante faciem suam, ne hoc ei postea fiat. Nam minatur hoc Deus peccatori, dicens: Arguam te, et statuam te ante faciem tuam 39Psal. XLIX, 21 . Atque ita constituto in corde judicio, adsit accusatrix cogitatio, testis conscientia, carnifex timor. Inde quidam sanguis animi confitentis per lacrymas profluat. Postremo ab ipsa mente talis sententia proferatur, ut se indignum homo judicet participatione corporis et sanguinis Domini: ut qui separari a regno coelorum timet per ultimam sententiam summi judicis, per ecclesiasticam disciplinam a Sacramento coelestis panis interim separetur. Versetur ante oculos imago futuri judicii: ut cum alii accedunt ad altare Dei, quo ipse non accedit, cogitet quam sit contremiscenda illa poena, qua percipientibus aliis vitam aeternam, alii in mortem praecipitantur aeternam. Ad hoc enim altare, quod nunc in Ecclesia est in terra positum, terrenis oculis expositum, ad mysteriorum divinorum signacula celebranda, multi etiam scelerati possunt accedere: quoniam Deus commendat in hoc tempore patientiam suam, ut in futuro exserat severitatem suam. Accedunt enim ignorantes quoniam patientia Dei ad poenitentiam eos adducit. Illi autem secundum duritiam cordis sui et cor impoenitens, thesaurizant sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 40Rom. II, 4-6. Ad illud autem altare, quo praecursor pro nobis introiit Jesus, quo caput Ecclesiae praecessit, membris caeteris secuturis, nullus eorum accedere poterit, de quibus, ut jam commemoravi, dixit Apostolus, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Solus enim sacerdos, sed plane ibi totus assistet, adjuncto scilicet corpore qui caput est, quod jam ascendit in coelum. Ipse est cui dixit apostolus Petrus, Plebs sancta, regale sacerdotium 41I Petr. II, 9 . Quomodo ergo in interiora veli, et in illa invisibilia Sancta sanctorum intrare audebit aut poterit, qui medicinam coelestis disciplinae contemnens, noluit paulisper a visibilibus separari? Qui enim noluit humiliari, ut exaltaretur; cum exaltari voluerit, dejicietur; et in aeternum sejungetur ab aeternis sanctis, quisquis hoc tempore per merita obedientiae et per satisfactionem poenitentiae non sibi providit locum in corpore sacerdotis. Qua enim fronte impudentiae tunc volet averti faciem Dei a peccatis suis, qui nunc toto corde non dicit, Quoniam facinus meum ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper 42Psal. L, 5 ? Quo pacto, quaeso, Deus dignatur ignoscere, quod in se ipse homo dedignatur agnoscere?
Sermones
Notes
- 36. Galat. V, 21
- 37. I Cor. XI, 31
- 38. II Cor. V, 10
- 39. Psal. XLIX, 21
- 40. Rom. II, 4-6
- 41. I Petr. II, 9
- 42. Psal. L, 5