Refellit Arianos. Carnalem ipsorum sensum explodit. Quae fecit Pater nonnisi per Filium fecit. Non ergo ait, Quaecumque Pater facit, talia Filius facit: tanquam alia faciat Pater, et alia Filius. Videbatur enim tanquam hoc dixisse, cum superius diceret, Non facit a se Filius quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Intende: neque ibi ait, Nisi quod audierit Patrem jubentem; sed, Viderit, inquit, Patrem facientem. Si ergo carnalem intellectum, vel potius sensum interrogemus, quasi duos sibi proposuit artifices, Patrem et Filium; Patrem facientem nullo viso, Filium facientem a Patre viso. Carnalis adhuc aspectus est. Verumtamen ut ea quae superiora sunt intelligamus, ista humiliora et abjecta non declinemus. Primo sic nobis ante oculos constituamus aliquid, putemus esse duos fabros, patrem et filium. Fecit pater arcam, quam filius facere non poterat, nisi patrem videret facientem: attendit arcam quam fecit pater, et fecit arcam aliam talem, non eamdem. Differo paululum verba quae sequuntur, et jam interrogo Arianum: Siccine intelligis, quomodo proposui? Fecit Pater aliquid, quod cum videret Filius Patrem facientem, fecit et ipse tale aliquid? Hoc enim videntur sonare verba, quibus permotus es? Neque enim ait, Non potest a se facere Filius quidquam, nisi quod audierit Patrem jubentem: sed ait, Non potest a se facere Filius quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ecce si sic intelligis, fecit Pater, et attendit Filius, ut videret et ipse quod faceret; faceret autem aliud aliquod tale, quale fecerat Pater. Hoc quod fecit Pater, per quem fecit? Si non per Filium, si non per Verbum; incurristi in blasphemiam Evangelii. Omnia enim per ipsum facta sunt 13Joan. I, 3 . Ergo jam quod fecerat Pater, per Verbum fecerat: si per Verbum fecerat, per Filium fecerat. Quis est alius qui attendit, ut faciat aliud aliquid quod viderit Patrem facientem? Non soletis dicere duos filios habere Patrem: unus est Unicus de illo genitus. Per misericordiam vero suam, solus ad divinitatem, et non solus ad haereditatem. Cohaeredes Unico suo fecit Pater: non quos de sua substantia sicut ipsum genuit, sed quos de familia sua per ipsum adoptavit. In adoptionem quippe filiorum vocati sumus, sicut sancta Scriptura testatur 14Ephes. I, 5.