Praedicator verbi operatur in auribus, Deus in corde. Lectiones divinorum eloquiorum, cum recitarentur, audivimus. Ea nobis est materies loquendi proposita; inde sapere debemus, inde seminare quod sapimus, adjuvante illo, in cujus manu sunt, sicut scriptum est, et nos et sermones nostri 1Sap. VII, 16 . Nec frustra alio loco scriptum est, In Domino laudabo sermonem, in Domino laudabo verbum 2Psal. LV, 11 . Hoc laudatur in Domino, quod dat Dominus. Quamvis ergo infirmi simus, vasa tamen sumus ejus: capimus quantum possumus, communicamus sine livore quod capimus. Suppleat ille in cordibus vestris, quod nos minus fecerimus: quia et quod operamur in auribus vestris, quid est, nisi ille totum agat in cordibus vestris?