TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Filii solius est nativitas ex virgine, sed facta est a Patre et Filio. Placet vobis quaestio proposita: Deus adjuvet, ut placeat et soluta. Ecce quod dico, ut liberet et me et vos. In una enim fide stamus in nomine Christi, et in una domo sub uno Domino vivimus, et in uno corpore membra sub uno capite sumus, et uno spiritu vegetamur. Ut ergo Dominus ab his angustiis molestissimae quaestionis liberet, et me qui loquor, et vos qui auditis, hoc dico: Filius quidem, non Pater, natus est de virgine Maria; sed ipsam nativitatem Filii, non Patris, de virgine Maria, et Pater et Filius operatus est. Non est quidem passus Pater, sed Filius: passionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. Non resurrexit Pater, sed Filius: resurrectionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. De quaestione ista videmur jam expediti; sed forte verbis meis, videamus etiam utrum verbis divinis. Pertinet ergo ad me sanctorum Librorum testimoniis demonstrare, nativitatem Filii et Patrem operatum et Filium; ita passionem; ita resurrectionem: ut cum Filii tantum sit et nativitas et passio et resurrectio; haec tamen tria quae ad Filium solum pertinent, nec a Patre solo facta sint, nec a solo Filio, sed a Patre utique et Filio. Probemus singula, judices auditis, causa proposita est, testes procedant. Dicat mihi judicium vestrum, quod solet causas agentibus dici: Doce quod promittis. Doceo plane adjuvante Domino, et coelestis juris recito lectionem. Intente audistis proponentem, audite intentius jam probantem.