Infirmiores Christiani quidam in lacrymis seminantes. Quare ergo in lacrymis, cum omnia bona opera nostra habere debeant hilaritatem? Et quidem de martyribus dici potest, quia cum lacrymis seminaverunt. Fortiter enim certaverunt, et in magnis tribulationibus fuerunt. Nam ut eorum lacrymas Christus consolaretur, transtulit eos et transfiguravit eos in se, et dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem. Verumtamen, fratres mei, videtur mihi quod caput nostrum infirmioribus suis membris compassum est, ne de se forte membra infirma desperarent, et sicut est humana fragilitas, morte propinquante perturbarentur, et dicerent non se ad Deum pertinere; nam si pertinerent, gauderent. Ideo prius Christus dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem. Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste 5Matth. XXVI, 38, 39 . Quis hoc dicit? Quae potestas, quae infirmitas? Audite quae dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollet eam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam 6Joan. X, 18 . Haec potestas tristis erat, quando faciebat quod non faceret, nisi voluisset. Potestate enim fecit, non conditione; quia ipse voluit, non quia Judaeus potuit. Transfiguravit ergo in se infirma membra corporis sui. Et forte de illis dictum est, Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent: id est, de infirmioribus. Non enim in lacrymis seminabat ille ipsius Christi magnus praeco, quando dicebat: Ego enim immolor, et tempus meae resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero superest mihi corona justitiae, corona de manipulis; superest, inquit, mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex 7II Tim. IV, 6-8 : quasi diceret, Reddet mihi messem, cui me ipsum impendo sementem. Haec verba, quantum intelligimus, fratres, exsultantis sunt, non plorantis. Numquid quando ista dicebat, in lacrymis erat? Nonne similis erat hilari datori, quem diligit Deus?