Trinitatis mysterium. Tenete itaque, fratres mei, veram, germanam, catholicam fidem. Filius aequalis est Patri, donum Dei Spiritus sanctus aequalis est Patri, et ideo Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus, non tres dii: non gradibus sibi adjecti, sed majestate adunati, et unus Deus. Sed Filius tamen propter nos, Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo 24Philipp. II, 6-7 . Et ut noveritis, fratres, quia vere Trinitas ista aequalis est, et non est dictum quia Pater major me est 25Joan. XIV, 28 , nisi propter carnem quam suscepit Dominus; quare de Spiritu sancto nunquam dictum est, Minor est, nisi quia ipse non suscepit carnem? Videte quid dixi: perscrutamini omnes Scripturas, levate omnes paginas, legite omnes versus; nunquam invenietis quia Spiritus sanctus minor sit quam Deus. Ille ergo dictus est minor, qui propter nos factus est minor, ut per illum nos efficeremur majores.