De duplici nomine et de lucta Jacob. Nostis qui in schola Christi eruditi estis, Jacob ipsum esse et Israel. Duo sunt nomina: nam homo unus fuit. Primum nomen Jacob, quando natus est, accepit, quod interpretatur Supplantator. Quando autem illi gemini nati sunt, prior natus est frater Esau, et inventa est manus illius minoris in pede majoris. Tenebat pedem fratri suo praecedenti nascendo, postea et ipse secutus est. Et propter hoc factum, quia plantam tenuit fratri suo appellatus est Jacob 7Gen. XXV, 25, id est, Supplantator. Postea vero cum rediret de Mesopotamia, luctatus est cum eo angelus in via. Quae virtus comparari potest angeli et hominis? Ergo mysterium est, ergo sacramentum est, ergo prophetia est, ergo figura est; ergo intelligamus. Videte enim etiam luctaminis modum. Dum luctatur, praevaluit angelo Jacob. Magna significatio. Et cum praevaluisset angelo homo, tenuit illum; tamen ipse homo eum, quem vicerat, tenuit. Et ait illi, Non te dimitto, nisi benedixeris mihi. Quando victor a victo benedicebatur, Christus figurabatur. Angelus ergo ille, qui intelligitur Dominus Jesus, ait ad Jacob, Jam non vocaberis Jacob, sed erit nomen tuum Israel: quod interpretatur, Videns Deum. Deinde tetigit nervum femoris ejus, id est latitudinem Jacob femoris, et aruit ei: et factus est claudus Jacob 8Gen. XXXII, 24-32. Ipse est ille victus. Tantum potuit ille victus, ut et femur tangeret, et claudum faceret. Ergo volens victus est. Potestatem enim habuit ponendi virtutem suam, et potestatem habuit assumendi eam 9Joan. X, 18. Non irascitur victus, quia non irascitur crucifixus. Nam et benedixit eum, dicens, Non vocaberis Jacob, sed Israel. Tunc supplantator factus est videns Deum. Et tetigit, sicut dixi, femur ejus, et fecit eum claudicare. Attende in Jacob populum Judaeorum, illa millia sequentium et praecedentium jumentum Domini, qui juncti Apostolis adorabant Dominum, et clamabant, Hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine Domini 10Matth. XXI, 9 . Ecce Jacob benedictus. Jam claudus remansit in eis, qui modo Judaei sunt. Latitudo enim femoris, significat multitudinem generis. De quibus Psalmus, cum Gentes credituras prophetasset, dicens, Populus quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. Non ibi fui, et auditus sum: hic fui, et et occisus sum. Populus quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. Igitur fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi 11Rom. X 17. Et sequitur: Filii alieni mentiti sunt mihi: de Judaeis. Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveteraverunt, et claudicaverunt a semitis suis 12Psal. XVII, 45, 46 . Assignavi vobis Jacob, et benedictum et claudum.
Sermones
Notes
- 7. Gen. XXV, 25
- 8. Gen. XXXII, 24-32
- 9. Joan. X, 18
- 10. Matth. XXI, 9
- 11. Rom. X 17
- 12. Psal. XVII, 45, 46