TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Testimonium Christi, etiam de se ipso quam verum sit. Audivimus verba sancti Evangelii: et hoc potest aliquem permovere, quod ait Dominus Jesus, Si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum. Quomodo ergo non est verum testimonium veritatis? Nonne ipse est qui dixit: Ego sum via, et veritas, et vita 1Joan. XIV, 6 ? Cui ergo credendum est, si veritati non est credendum? Profecto enim non vult credere nisi falsitati, qui non eligit credere veritati. Dictum est ergo hoc secundum ipsos, ut sic intelligas, et ex his verbis hunc sensum concipias: Si ego testimonium perhibeo de me, testimonium meum non est verum, id est, sicut putatis. Ille enim noverat verum esse de se testimonium suum: sed propter infirmos, propter incredulos, propter non intelligentes, sol lucernas quaerebat. Fulgorem quippe solis lippitudo eorum ferre non poterat.

Notes

  1. 1. Joan. XIV, 6