Fide cor mundatur ad videndum Deum. Si ergo desideramus videre Deum, oculus iste unde mundabitur? Quis enim non curet, quis non quaerat unde mundet, quo videre possit quem toto affectu desiderat? Expressit hoc divina testatio: Fide, inquit, mundans corda eorum 9Act. XV, 9 . Mundat cor fides Dei, mundum cor videt Deum. Sed quia ipsa fides aliquando ab hominibus, qui se ipsos fallunt, talis determinatur, quasi sufficiat tantummodo credere (promittunt enim sibi quidam etiam conspectum Dei regnumque coelorum credentes et male viventes); contra hos succensus et spirituali charitate quodammodo stomachans Jacobus apostolus in Epistola sua dicit, Tu credis quoniam unus est Deus. Plaudis tibi de fide: attendis enim multos impios aestimare multos esse deos, et tu tibi gaudes credendo quia unus est Deus. Bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt 10Jacobi II, 19 . Numquid et ii Deum videbunt? Videbunt qui mundo sunt corde. Quis antem mundicordes dicat spiritus immundos? Et tamen credunt, et contremiscunt.