Peccata quotidiana omnes ex carnis infirmitate contrahimus. Lucta christianae animae. Quod si falsum est, unde quotidie tundimus pectora? Quod nos quoque antistites ad altare assistentes cum omnibus facimus. Unde etiam orantes dicimus, quod in tota ista vita oportet ut dicamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 32Matth. VI, 12 . Non enim ea dimitti precamur, quae jam in Baptismo nisi dimissa credimus, de ipsa fide dubitamus: sed utique de quotidianis peccatis hoc dicimus, pro quibus etiam sacrificia eleemosynarum, jejuniorum, et ipsarum orationum ac supplicationum quisque pro suis viribus offerre non cessat. Quisquis itaque se diligenter attendens, nulla se ipsum adulatione seducit, satis intelligit cum quanto periculo mortis aeternae, et cum quanta penuria perfectae justitiae peregrinetur a Domino; quamvis jam in Christo, hoc est, in via constitutus redire conetur. Nam si non habemus peccata, et tundentes pectora dicimus, Dimitte nobis debita nostra; ex hoc ipso certe et graviter nullo dubitante peccamus, cum inter ipsa Sacramenta mentimur. Quamobrem, in quantum Deo nostro fide, spe et charitate connectimur, et eum in quantum possumus, imitamur, non peccamus, sed filii Dei sumus: in quantum autem ex occasione carnalis infirmitatis, quia nondum morte resoluta, nondum resurrectione mutata est, motus reprehensibiles improbique subrepunt, peccamus. Quod utique fateri nos convenit; ne dura cervice, non languoris nostri sanitatem, sed damnationem superbiae mereamur. Unde utrumque verissime scriptum est: et, Qui natus est ex Deo, non peccat 33I Joan. III, 9 ; et quod in eadem Joannis Epistola legimus, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos decipimus, et veritas in nobis non est 34Id. I, 8 . Illud enim ex primitiis novi hominis, hoc ex reliquiis veteris dictum est: utrumque enim agimus in hac vita. Paulatim autem novitas accedit, et paulatim vetustate cedente succedit. Cum vero utrumque agitur, in stadio sumus; nec solum percutimus adversarium bonis operibus, sed etiam peccata incautius evitando percutimur. Neque nunc quis nostrum vicerit, sed quis crebrius feriat, quis fortius confligat attenditur; donec alios secum in sempiternam mortem pertrahat, qui homini stanti lapsus invidit, et ab aliis triumphantibus in fine dicatur: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus 35I Cor. XV, 55 ? Sed neque facilius ab inimico dejicimur, quam cum eum superbiendo imitamur; nec vehementius eum prosternimus, quam cum humilitate Dominum sequimur; nec acriores ei dolores infligimus, quam cum plagas peccatorum nostrorum confitendo et poenitendo sanamus.