TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Furi forte thesaurizat. Omitto dicere, quia forte dum vivis, thesaurizas furi. Una nocte venit, et tot diebus ac noctibus congregatum paratum invenit. Thesaurizas forte latroni, forte praedoni. Nolo amplius dicere, ne commemorem et refricem perpessorum dolorem. Quam multa quae congregavit inanis vanitas, parata invenit hostilis crudelitas? Non est enim meum optare, sed omnium est timere. Avertat hoc Deus. Sufficiant flagella ipsius. Omnes oremus, avertat hoc Deus. Parcat nobis, quem rogamus. Sed si dicat quibus, quid respondemus? Tu ergo, o homo, o omnis homo, tu qui vane thesaurizas, unde mihi respondes tractanti tecum, et tecum quaerenti consilium in causa communi? Dicebas enim et respondebas: Thesaurizo mihi, filiis meis, posteris meis. Dixi quanta sint et in ipsis filiis metuenda. Sed omitto poenaliter victuros filios, sicut optat inimicus: sic vivant sicut optat pater. Quam multi in hos casus inciderunt, dixi, commemoravi: horruisti, et non correxisti. Quid enim responsurus es, nisi hoc dicas: Forte non? Et ego sic sum locutus: Forte, inquam, furi, forte latroni, forte praedoni. Non dixi, Certe; sed, Forte. Inter forte fiet, forte non fiet: nescis ergo quid fiet; vane conturbaris. Vides quam verum dixerit veritas, quam inaniter conturbetur vanitas. Audisti, tandem aliquando sapuisti, quia hoc ipsum cum dicis, Forte filiis meis; non autem audes dicere, Certus sum quia filiis meis; nescis cui congreges ea. Ecce ergo ut video, et ut ante dicebam, defecisti in causa tua; non invenis quod mihi respondeas: sed nec ego quid tibi.