TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ad Baptismum invitat. Manus Moysi contra Amalech nunc extentae, nunc demissae. Quid ergo, charissimi, si patent haec? Non ad fraudem, sed ad jucunditatem clausa erant. Neque enim tam dulciter caperentur, si prompta vilescerent. Respiciat ergo negotium suum competiturus Baptismum, quem alloqui coeperam. Mare Rubrum Baptismus erat, populus transiens baptizabatur: transitus ipse Baptismus erat, sed in nube. Adhuc enim nubilabatur quod praenuntiabatur: adhuc occultabatur quod promittebatur. Jam modo recessit nubes, manifestae veritatis serenitas facta est: quia recessit et velum, per quod loquebatur Moyses. Hoc velum et in templo pendebat, ne secreta templi viderentur: sed in cruce Domini velum conscissum est, ut paterent. Veni ergo ad Baptismum: ingredere intrepidus viam per mare Rubrum; noli esse de peccato praeterito tanquam de Aegyptio sequente sollicitus. Premebant te peccata tua duro onere servitutis, sed in Aegypto, in amore hujus saeculi, in peregrinatione longinqua; cogebant te sectari opera terrena, tanquam lateres facere, opera lutea operabaris. Premunt te peccata, veni securus ad Baptismum: usque ad aquam hostis sequi poterit, ibi morietur. Time aliquid de vita praeterita, crede aliquid remansurum tuorum peccatorum, si aliquis remansit Aegyptiorum. Audio vocem pigrorum: Ego, inquit, de praeteritis peccatis non timeo, omnia mihi in aqua sancta per Ecclesiae etiam charitatem dimitti non dubito; sed timeo futura peccata. Placet ergo in Aegypto remanere? Interim hostem praesentem evade, qui jam te pressit, et jam subjugavit. De futuris quid tibi hostes meditaris? Quod jam fecisti, etsi nolueris erit: quod facturum te putas, si volueris non erit. Sed periculosa est via: neque enim cum Rubrum mare transiero, jam ero in terra promissionis: ductus est ille populus per longa deserta. Interim ab Aegypto liberare. Quid ergo, putas defuturum tibi auxiliatorem in via, eum qui te eruit de vetusta captivitate? Novos tuos inimicos non compescit, qui te a vetustis hostibus liberavit? Tantum intrepidus transi, intrepidus ambula, obediens esto: noli amaricare Moysi illi, cujus typum ille portabat in hac obedientia. Fateor, non desunt hostes. Sicut enim non deerant qui sequerentur fugientes, ita non deerant qui impedirent ambulantes. Prorsus, charissimi, figurae nostrae fuerunt. Interim in te non sit quod contristet Moysen: noli esse aqua amara, quam post mare Rubrum non potuit ille populus bibere. Erat enim et ibi tentatio. Et tamen ista quando eveniunt, quando amaricat populus, ostendimus eis Christum, quae pro illis tulerit, quomodo pro eis sanguinem fuderit: et mitescunt, tanquam nobis lignum in aquam mittentibus. Plane hostem adversantem itineri tuo Amalech habebis. Tunc orabat Moyses, tunc extendebat manus: et ubi deponebat manus, convalesebat Amalech; ubi extendebat manus, deficiebat Amalech. Et tuae manus extentae sint, deficiat Amalech tentator et hujus itineris impeditor: esto vigil et sobrius in orationibus, in operibus bonis, non tamen praeter Christum, quia extensio illa manuum, Christi crux fuit. In illa extenditur Apostolus, cum dicit: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo 24Galat. VI, 14 . Ergo deficiat Amalech, vincatur, et non impediat transitum populi Dei. Si dimittis manus a bono opere, a cruce Christi; praevalebit Amalech. Tamen noli omni modo aut continuo te fortem futurum putare, aut penitus desperando deficere. Alternatio enim illa defectus et fortitudinis in manibus servi Dei Moysi, forte alternatio tua fuit. Aliquando enim in tentationibus deficis, sed non succumbis. Deponebat ille paulum manus, non omnino ruebat. Si dicebam, Motus est pes meus; ecce misericordia tua, Domine, adjuvabat me 25Psal. XCIII, 18 . Noli ergo timere: adest in itinere auxiliator, qui in Aegypto non defuit liberator. Noli timere, aggredere viam, praesume securus. Aliquando ille deponebat manus, aliquando erigebat; tamen victus est Amalech 26Exod. XVII, 11-13. Rebellare potuit, superare non potuit.

Notes

  1. 24. Galat. VI, 14
  2. 25. Psal. XCIII, 18
  3. 26. Exod. XVII, 11-13