TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Phrenetici, Lethargici. Curemur ergo, fratres. Si necdum medicum agnoscimus, non in eum tanquam phrenetici saeviamus, non ab eo tanquam lethargici avertamur. Multi enim saeviendo, multi dormiendo perierunt. Phrenetici sunt, qui non dormiendo insaniunt. Lethargici sunt, qui multum dormiendo premuntur. Prorsus tales sunt homines. Contra istum medicum alii saevire in eum volunt; et quoniam ipse jam in coelo sedet, membra ejus fideles in terra persequuntur. Curat et tales. Multi ex eis conversi ex inimicis facti sunt amici, ex persecutoribus facti sunt praedicatores. Tales etiam ipsos Judaeos, in se ipsum, cum hic esset, saevientes, tanquam phreneticos sanavit, pro quibus in ligno pendens oravit. Dixit enim: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 13Luc. XXIII, 34 . Multi tamen eorum, sedato furore, tanquam phrenesi oppressa, cognoverunt Deum, cognoverunt Christum. Post ascensionem misso Spiritu sancto, conversi sunt ad eum quem crucifixerunt, et in Sacramento credentes sanguinem ejus biberunt, quem saeviendo fuderunt.

Notes

  1. 13. Luc. XXIII, 34