Omnis homo pauper et mendicus Dei. Tu quid es? Dives, an pauper? Multi mihi dicunt, Pauper sum: et verum dicunt. Agnosco pauperem aliquid habentem, agnosco et indigentem. Sed habet quidam multum auri et argenti. O si agnoscat se pauperem! Agnoscit se pauperem, si agnoscit juxta se pauperem. Quid enim? Quantumvis habeas quicumque dives es, Dei mendicus es. Venitur ad horam orationis, et ibi te probo. Petis. Quomodo non pauper es, qui petis? Plus addo, Panem petis. An non es dicturus, Panem nostrum quotidianum da nobis 6Matth. VI, 11 ? Qui panem quotidianum petis, pauper es, an dives? Et tamen Christus dicit tibi: Da mihi ex eo quod dedi tibi. Quid enim attulisti, quando huc venisti? Omnia quae creavi, creatus hic invenisti: nihil attulisti, nihil hinc tolles. De meo mihi quare non donas? Quia tu plenus es, et pauper inanis est. Primordia vestra attendite: ambo nudi nati estis. Et tu ergo nudus natus es. Multa hic invenisti: numquid tecum aliquid attulisti? De meo quaero: da, et reddo. Habuisti me largitorem, fac cito debitorem. Parum est quod dixi, Habuisti me largitorem, fac me debitorem: habeam te feneratorem. Pauca mihi das, plura reddam. Terrena mihi das, coelestia reddam. Temporalia mihi das, aeterna restituam. Te ipsum tibi reddam, quando te mihi reddidero.