TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Confidendum non in se, sed in Deo. Ergo, o homo, vicit te concupiscentia tua; vicit, quia in malo loco te invenit: invenit te in carne, ideo te vicit. Migra inde: quid expavescis? Non tibi dixi ut moriaris. Noli expavescere, quia dixi, Migra de carne. Non tibi dixi ut moriaris, imo audeo dicere, dixi ut moriaris. Si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. In carne vivens, noli esse incarne. Omnis caro fenum, Verbum autem Domini manet in aeternum 6Isai. XL, 6 . Dominus fiat refugium tuum. Instat concupiscentia, urget te, magnas vires accepit adversum te, prohibitione Legis grandior facta est, majorem hostem pateris: sit Dominus refugium tuum, turris fortitudinis a facie inimici 7Psal. LX, 4. Noli ergo esse in carne, in spiritu esto. Quid est in spiritu esto? In Deo spem pone. Nam si posueris spem in ipso spiritu quo homines, iterum spiritus tuus in carnem relabitur, quia non dedisti eum illi a quo suspendatur. Non se continet, si non continetur. Noli remanere in te, transcende et te: in illo te pone qui fecit te. Nam si spem in te habueris, accepta Lege praevaricator eris. Invenit te hostis nudum refugio, invadit te: vide ne forte rapiat, velut leo, et non sit qui eruat 8Psal. XLIX, 22. Attende verba Apostoli Legem laudantis, se accusantis, reum se sub Lege facientis, et personam forte tuam in se transfigurantis, et dicentis tibi: Peccatum non cognovi, nisi per Legem. Nam concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret, Non concupisces. Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum est. Quid est, mortuum est? Latet, non apparet omnino, tanquam sepultum ignoratur. Adveniente autem mandato, peccatum revixit. Quid est, revixit? Apparere coepit, sentiri coepit, rebellare adversum me coepit.

Notes

  1. 6. Isai. XL, 6
  2. 7. Psal. LX, 4
  3. 8. Psal. XLIX, 22