TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tres mortui a Domino suscitati. Miracula Christi propter significationem facta. Apta similitudo. Tres autem mortuos invenimus a Domino resuscitatos visibiliter, millia invisibiliter. Quot autem mortuos visibiliter suscitaverit, quis novit? Non enim omnia quae fecit scripta sunt: Joannes hoc dicit, Multa alia fecit Jesus, quae si scripta essent, arbitror totum mundum non posse libros capere 3Joan. XXI, 25 . Multi ergo sunt alii sine dubio suscitati: sed non frustra tres commemorati. Dominus enim noster Jesus Christus ea quae faciebat corporaliter, etiam spiritualiter volebat intelligi. Neque enim tantum miracula propter miracula faciebat: sed ut illa quae faciebat, mira essent videntibus, vera essent intelligentibus. Quemadmodum qui videt litteras in codice optime scripto, et non novit legere, laudat quidem antiquarii manum admirans apicum pulchritudinem; sed quid sibi velint, quid indicent illi apices nescit; et est oculis laudator, mente non cognitor: alius autem et laudat artificium, et capit intellectum; ille utique qui non solum videre quod commune est omnibus potest, sed etiam legere; quod qui non didicit, non potest. Ita qui viderunt Christi miracula, et non intellexerunt quid sibi vellent, et quid intelligentibus quodam modo innuerent, mirati sunt tantum quia facta sunt: alii vero et facta mirati, et intellecta assecuti. Tales nos in schola Christi esse debemus. Qui enim dicit Christum propterea tantum fecisse miracula, ut non essent nisi miracula, potest illum dicere etiam nescire quod non esset tempus pomorum, quando ficus quaesivit in arbore. Non enim erat illius pomi tempus, sicut Evangelista testatur: et tamen esuriens poma quaesivit in arbore. Christus nesciebat, quod rusticus sciebat? Quod noverat arboris cultor, non noverat arboris creator? Cum ergo esuriens poma quaesivit in arbore, significavit se aliquid esurire, et aliquid aliud quaerere: et arborem illam sine fructu foliis plenam reperit, et maledixit; et aruit. Quid arbor fecerat fructum non afferendo 4Matth. XXI, 18, 19, et Marc. XI, 13? Quae culpa arboris infecunditas? Sed sunt qui fructum voluntate dare non possunt. Illorum est culpa sterilitas, quorum fecunditas est voluntas. Erant ergo Judaei habentes verba Legis et facta non habentes, pleni foliis et fructus non ferentes. Hoc dixi, ut persuaderem Dominum nostrum Jesum Christum ideo miracula fecisse, ut aliquid illis miraculis significaret, ut excepto eo quod mira et magna et divina erant, aliquid inde etiam disceremus.

Notes

  1. 3. Joan. XXI, 25
  2. 4. Matth. XXI, 18, 19, et Marc. XI, 13