TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Venia a Deo in oratione petitur cum pacto dandae aliis veniae. Volo ergo te ignoscentem, quia teneo veniam postulantem. Rogaris, ignosce: rogaris, et rogabis; rogaris, ignosce; tu rogabis ut ignoscatur tibi. Ecce veniet tempus orandi: in verbis quae dicturus es, teneo te. Dicturus es, Pater noster qui es in coelis. Non enim eris in numero filiorum, si non dicturus es, Pater noster. Ergo dicturus es, Pater noster qui es in coelis. Sequere: Sanctificetur nomen tuum. Dic adhuc: Adveniat regnum tuum. Adhuc sequere: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra. Vide quid adjungas: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ubi sunt divitiae tuae? Ecce mendicas. Interim tamen unde agitur, dic adhuc post: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Dic adhuc quod sequitur: Dimitte nobis debita nostra. Venisti ad verba mea: Dimitte, inquit, nobis debita nostra. Quo jure? quo pacto? quo placito? quo chirographo recitato? Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. 7Matth. VI, 9-12 . Parum est quod non dimittis: adhuc et Deo mentiris. Conditio posita est, fixa est lex: Dimitte, sicut dimitto. Ergo non dimittit, nisi dimittas. Dimitte, sicut dimitto. Petenti vis ut dimittatur tibi, petenti dimitte. Preces istas Jurisperitus coeli dictavit: non te fallit; secundum coelestem ejus vocem posce: dic, Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus; et fac quod dicis. Qui mentitur in Precibus, beneficio caret: qui mentitur in Precibus, et perdit causam et invenit poenam. Et si aliquis mentitur imperatori, cum venerit, convincitur quia mentitur: quando autem tu orando mentiris in ipsa oratione convinceris. Non enim Deus ut te convincat testes ad te quaerit. Qui tibi dictavit Preces, advocatus est tuus: si mentiris, testis est; si non te corrigis, judex erit tuus: Ergo et dic, et fac. Quia si non dicis, contra jus petendo non impetras: si autem dicis et non facis, etiam mendacii reus eris. Non est qua versus iste transeatur, nisi quod dicimus impleatur. Numquid delere istum versum poterimus de oratione nostra? An vultis ut illud ibi sit, Dimitte nobis debita nostra: et deleamus quod sequitur, Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? Non delebis, ne ante delearis. In oratione ergo dicis, Da; dicis Dimitte: ut accipias quod non habes, et relaxetur tibi quod deliquisti. Ergo vis accipere, da: vis ut dimittatur tibi, dimitte. Brevis complexio est. Ipsum Christum audi alio loco: Dimittite, et dimittetetur vobis; date, et dabitur vobis 8Luc. VI, 37, 38 . Dimittite, et dimittetur vobis. Quid dimittetis? Quod in vobis alii peccaverunt. Quid et vobis dimittetur? Quod peccastis, Dimittite. Date, et dabitur vobis quod desideratis, vitam aeternam. Fulcite pauperis vitam temporalem, sustentate pauperis vitam praesentalem, et pro isto tam parvo terrenoque semine accipietis messem vitam aeternam. Amen.

Notes

  1. 7. Matth. VI, 9-12
  2. 8. Luc. VI, 37, 38