Eleemosyna an sine fide mundare possit. Et quid eis ait postea? Verumtamen date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Laudata est eleemosyna, facite et probate. Sed paulisper attendite: Pharisaeis dictum est. Pharisaei isti Judaei erant, quasi egregii Judaeorum. Nobiliores enim atque doctiores tunc Pharisaei vocabantur. Baptismo Christi abluti non erant: in Christum Filium Dei unigenitum, qui inter illos ambulabat, et ab eis non agnoscebatur, nondum crediderant. Quomodo ergo eis dicit, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis? Si audirent illum Pharisaei, et darent eleemosynas, jam secundum verbum ejus munda illis essent omnia; quid opus erat ut crederent in eum? Si autem mundari non possent, nisi credentes in eum qui fide mundat cor; quid est, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis? Attendamus, et forte ipse exponit?