TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Homines et filii hominum in quo differant. Bene animadvertenda est ista distinctio, Homines et jumenta salvos facies, Domine: Homines, pertinentes ad hominem. Filii autem hominum, pertinentes ad Filium hominis, sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Constituite vobis ante oculos duos homines. Erigite fidem, evigilet cor vestrum: recordamini hominem in quo decepti sumus; recordamini hominem a quo redempti sumus. Ille homo numquid filius hominis? Adam homo erat, filius hominis non erat. Ideo Dominus Christus assidue se dicit filium hominis, ut faciat nos recordari hominem qui non fuit filius hominis: ut recordemur in illo mortem, in isto vitam; in illo peccatum, in isto remissionem peccatorum; in illo vinculum, in isto libertatem; in illo damnationem, in isto absolutionem. Duo ergo isti homines significati sunt in his verbis, Homines et jumenta salvos facies, Domine. Homines, pertinentes ad hominem: et jumenta, simul cum jumentis eos salvos facies. Homo enim in honore positus non intellexit, sicut scriptum est: Homo in honore positus non intellexit; comparatus est jumentis insensatis, et similis factus est eis 4Psal. XLVIII, 13 . Propterea, Homines et jumenta, quibus similes facti sunt homines, quia non intellexerunt, et eis quibus dominari creati sunt, comparati sunt, salvos facies.

Notes

  1. 4. Psal. XLVIII, 13