TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sancti cultum Deo debitum impendi sibi horrent. Ut noveritis verum esse quod dico; audite, admoneo vos. In Actibus Apostolorum cum magnum miraculum fecisset apostolus Paulus in Lycaonia, cives ejusdem regionis sive provinciae putaverunt deos descendisse ad homines, et crediderunt esse Barnabam Jovem, Paulum autem Mercurium, quia ipse erat in sermone promptissimus. Hoc credentes attulerunt vittas et victimas, et voluerunt illis offerre sacrificium. Illi continuo non irriserunt, sed expaverunt; vestimenta sua continuo consciderunt, et dixerunt eis: Fratres, quid facitis? Et nos sicut vos homines sumus passibiles: sed annuntiamus vobis Deum verum. Convertimini ab his vanis 6Act. XIV, 10-14 . Videtis quomodo sancti horruerunt coli se pro diis. Item beatus Joannes evangelista, qui scripsit Apocalypsim, cum illa mira quae sibi ostendebantur stuperet, expavescens quodam loco cecidit ad pedes angeli, a quo sibi omnia monstrabantur. Et ait illi angelus, cui nullus homo est comparandus: Surge, quid facis? Deum adora. Nam ego conservus tuus sum, et fratrum tuorum 7Apoc. XIX, 10 . Oderunt martyres lagenas vestras, oderunt martyres sartagines vestras, oderunt martyres ebrietates vestras. Sine injuria eorum dico, qui tales non sunt: illi ad se referant, qui talia faciunt: oderunt ista martyres, non amant talia facientes. Sed multo plus oderunt, si colantur.

Notes

  1. 6. Act. XIV, 10-14
  2. 7. Apoc. XIX, 10