Paganorum in Christianam religionem querelae ex vastatione Romae Ecce, inquit, christianis temporibus Roma perit. Forte Roma non perit: forte flagellata est, non interempta: forte castigata est, non deleta. Forte Roma non perit, si Romani non pereant. Non enim peribunt, si Deum laudabunt: peribunt, si blasphemabunt. Roma enim quid est, nisi Romani? Non enim de lapidibus et lignis agitur, de excelsis insulis et amplissimis moenibus. Hoc sic erat factum, ut esset aliquando ruiturum. Homo cum aedificaret, posuit lapidem super lapidem; et homo cum destrueret, expulit lapidem a lapide. Homo illud fecit, homo illud destruxit. Injuria fit Romae, quia dicitur, Cadit? Non Romae, sed forte artifici ejus. Conditori ejus facimus injuriam, quia dicimus, Roma ruit, quam condidit Romulus? Mundus arsurus est, quem condidit Deus. Sed nec quod fecit homo, ruit, nisi quando voluerit Deus; nec quod fecit Deus, ruit, nisi quando voluerit Deus. Si enim hominis opus non cadit, sine voluntate Dei, opus Dei quando potest cadere per voluntatem hominis? Tamen et mundum fecit tibi Deus casurum; et ideo te condidit moriturum. Ipse homo ornamentum civitatis, ipse homo inhabitator, rector, gubernator civitatis, sic venit ut eat, sic est natus ut moriatur, sic est ingressus ut transeat. Coelum et terra transibunt 26Matth. XXIV, 35: quid ergo mirum, si aliquando finis est civitati? Et forte non modo finis est civitati: tamen aliquando finis erit civitati. Sed quare inter sacrificia Christianorum perit Roma? Quare inter sacrificia Paganorum arsit mater ejus Troja? Dii, in quibus spem suam Romani posuerunt, omnino Romani dii, in quibus spem Pagani Romani posuerunt, ad Romam condendam de Troja incensa migraverunt. Dii Romani ipsi fuerunt primo dii Trojani. Arsit Troja, tulit Aeneas deos fugitivos: imo tulit deos fugiens stolidos. Portari enim a fugiente potuerunt: fugere ipsi non potuerunt. Et cum ipsis diis veniens in Italiam, cum diis falsis condidit Romam. Longum est caetera persequi: breviter tamen quod ipsorum litterae habent commemorem. Auctor ipsorum omnibus notus sic loquitur: « Urbem Romam, sicut ego accepi, condidere atque habuere initio Trojani, qui, Aenea duce profugi, sedibus incertis vagabantur » 27Sallust. Bell. Catil. cap. 4. Habebant ergo deos secum, condiderunt Romam in Latio, posuerunt ibi colendos deos, qui colebantur in Troja. Inducitur a poeta ipsorum Juno irascens Aeneae et Trojanis fugientibus, et dicit, Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium in Italiam portans victosque Penates: 28Virgil., Aeneid., lib. 1, vers. 67, 68. id est, deos victos portans secum in Italiam. Jam quando dii in Italiam victi portabantur, numen erat, an omen? Diligite ergo legem Dei, et non sit vobis scandalum. Rogamus vos, obsecramus vos, exhortamur vos, estote mites, compatimini patientibus, suscipite infirmos: et in ista occasione multorum peregrinorum, egentium, laborantium, abundet hospitalitas vestra, abundent bona opera vestra. Quod jubet Christus, faciant Christiani, et tantum suo malo blasphemant Pagani.
Sermones
Notes
- 26. Matth. XXIV, 35
- 27. Sallust. Bell. Catil. cap. 4.
- 28. Virgil., Aeneid., lib. 1, vers. 67, 68.