Extendenda dilectio, ut omnes rapiat ad Deum. Extendite ergo dilectionem, non usque ad conjuges et filios vestros. Ista dilectio etiam in pecoribus et passeribus invenitur. Scitis istos passeres et hirundines quemadmodum diligant conjuges, simul ova foveant, simul pullos nutriant, grata quadam et naturali bonitate, nulla cogitata mercede. Non enim dicit passer: Nutriam filios meos, ut cum senuero, pascant me. Nihil horum cogitat: gratis amat, gratis pascit; affectum parentis exhibet, retributionem non requirit. Et nos, novi, scio, sic amatis filios vestros. Non enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis 25II Cor. XII, 14 . Hinc etiam multi excitatis avaritiam vestram, quia filiis vestris acquiritis, eisque servatis. Sed extendite dilectionem, crescat ista dilectio: amare autem filios et conjuges, nondum vestis illa nuptialis est. Habete fidem ad Deum. Prius diligite Deum. Extendite ad Deum; et quos poteritis, rapite ad Deum. Inimicus est: rapiatur ad Deum. Filius est, uxor est, servus est: rapiatur ad Deum. Peregrinus est: rapiatur ad Deum. Inimicus est: rapiatur ad Deum. Rape, rape inimicum: rapiendo non erit inimicus. Sic proficiatur, sic charitas nutriatur, ut nutrita perficiatur: sic vestis nuptialis induatur: sic imago Dei, ad quam creati sumus, proficiendo resculpatur. Peccando enim obsolefacta erat, attrita erat. Unde attrita? unde obsolefacta? Cum fricatur ad terram. Quid est, ad terram fricatur? Terrenis cupiditatibus teritur. Quanquam enim in imagine ambulet homo, tamen vane conturbatur 26Psal. XXXVIII, 7 . Veritas quaeritur in Dei imagine, non vanitas. Amando enim veritatem imago illa, ad quam creati sumus, resculpatur, et proprius nummus Caesari nostro reddatur. Sic enim ex responsione Domini audistis, tentantibus Judaeis dicentem Dominum, Quid me tentatis, hypocritae? Ostendite mihi numisma census, id est, expressionem imaginis et superscriptionem. Ostendite mihi quid solvitis, quid paratis, quid a vobis exigitur; ostendite mihi. Ostenderunt illi denarium: et quaesivit cujus haberet imaginem et superscriptionem. Responderunt, Caesaris 27Matth. XXII, 18-21 . Caesar iste et imaginem suam quaerit. Caesar non vult sibi perire quod jussit, et Deus non vult perire quod fecit. Caesar, fratres mei, non fecit nummum: monetarii faciunt; artificibus jubetur, suis ministris imperavit. Imago exprimebatur in nummo: in nummo est imago Caesaris. Et tamen quod alii impresserunt quaeritur: ille thesaurizat, ille non vult sibi negari. Moneta Christi homo est. Ibi imago Christi, ibi nomen Christi, munus Christi, et officia Christi.