Christus hic diem habet natalem ut homo, non ut Deus. Et quomodo Verbum Dei Deus, per quod facta sunt omnia, quod natum est sine initio temporis, per quod facta sunt tempora, diem natalem invenit in tempore? Quomodo, inquam, Verbum per quod facta sunt tempora, diem natalem invenit in tempore? Quaeris quomodo? Audi ipsum Evangelium: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 3Joan. I, 1, 14 . Natalis Christi natalis est earnis, non Verbi: sed ideo natalis est Verbi, quia Verbum caro factum est. Natum est Verbum, sed in carne natum est, non in se. In se autem est quidem a Patre, sed diem natalem non habet in tempore.