TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus in Scripturis enuntiatus tribus modis. Christus et Ecclesia unus Christus. Sic ergo aliquando in Scripturis insinuatur Christus, ut intelligas Verbum aequale Patri. Sic aliquando, ut intelligas mediatorem; cum Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis 23Joan. I, 14 : cum ille unigenitus per quem facta sunt omnia, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 24Philipp. II, 6-8 . Sic autem aliquando, ut intelligas caput et corpus, exponente ipso Apostolo apertissime quod dictum est de viro et uxore in Genesi, Erunt, inquit, duo in carne una. Videte ipsum exponentem, ut non conjecturis nostris aliquid ausi dicere videamur. Erunt enim, inquit, duo in carne una: et addidit, Sacramentum hoc magnum est. Et ne adhuc putaret quisquam in viro esse et uxore secundum naturalem utriusque sexus copulationem corporalemque mixturam: Ego autem dico, inquit, in Christo et Ecclesia 25Gen. II, 24; Ephes. V, 31, 32 . Secundum hoc ergo quod in Christo et Ecclesia accipitur quod dictum est, Erunt duo in carne una: non jam duo, sed una caro est 26Matth. XIX, 5, 6 . Et quomodo sponsus et sponsa, sic caput et corpus: quia caput mulieris vir. Sive ergo dicam caput et corpus, sive dicam sponsus et sponsa; unum intelligite. Ideoque idem apostolus, cum esset adhuc Saulus, audivit: Saule, Saule, quid me persequeris 27Act. IX, 4 ? quoniam corpus capiti adjungitur. Et cum jam Christi praedicator pateretur ab aliis, quae persecutor ipse fecerat, Ut suppleam, inquit, quae desunt pressurarum Christi in carne mea 28Coloss. I, 24 : ad pressuras Christi ostendens pertinere quod patiebatur. Quod non potest intelligi secundum caput, quod jam in coelo nihil tale patitur; sed secundum corpus, id est, Ecclesiam: quod corpus cum suo capite, unus Christus est.

Notes

  1. 23. Joan. I, 14
  2. 24. Philipp. II, 6-8
  3. 25. Gen. II, 24; Ephes. V, 31, 32
  4. 26. Matth. XIX, 5, 6
  5. 27. Act. IX, 4
  6. 28. Coloss. I, 24