TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Secunda piscatio. Transeamus ergo ab ista piscatione quam toleramus, et ad illam veniamus quam ardenter optamus et fideliter exoptamus. Ecce Dominus mortuus est, sed resurrexit: apparuit ad mare discipulis suis, jubet eos retia mittere, non quomodocumque. Intendite. Nam in prima piscatione non illis dixit, Mittite retia in dexteram, aut in sinistram. Quia si diceret, In sinistram; soli mali significarentur: si diceret, In dexteram; soli boni figurarentur. Ideo non dixit, vel, In dexteram, vel, In sinistram, quia permixti erant capiendi boni cum malis. Jam modo post resurrectionem qualis erit Ecclesia, audite, discernite, gaudete, sperate, comprehendite. Mittite, inquit, retia in dexteram partem. Jam dexteri capiuntur: nulli mali timeantur. Scitis enim quia dixit se separaturum esse oves ab haedis; oves positurum ad dexteram, haedos ad sinistram: sinistris dicturum, Ite in ignem aeternum; dexteris dicturum, Accipite regnum 4Matth. XXV, 41, 34 . Ecce unde, Mittite retia in dexteram partem. Miserunt, ceperunt: certus est numerus; nemo est ibi super numerum 5Psal. XXXIX, 6. Modo autem quanti super numerum accedunt ad altare, in populo Dei videntur, et in libro vitae non scribuntur. Ibi ergo certus numerus est. De quibus piscibus et vos esse affectate; non audiendo tantum et laudando, sed intelligendo et bene vivendo. Mittuntur ergo retia, capiuntur pisces magni. Quis est enim ibi tunc parvus, quando erunt aequales Angelis Dei 6Matth. XXII, 30? Capiuntur ergo pisces magni, centum quinquaginta et tres. Dicet mihi aliquis, Et tot erunt sancti? Absit a nobis ut tantam paucitatem esse sanctorum et in illo regno futurorum etiam de sola ista Ecclesia suspicemur. Certus numerus erit: sed millia millium erunt de populo Israelitico. Joannes sanctus in Apocalypsi de solo populo Israel duodecies duodena millia dicit futuros, qui se cum mulieribus non conquinaverunt; virgines enim permanserunt. At vero de caeteris gentibus venire dicit cum stolis albis tanta millia hominum, quae numerare nemo potest 7Apoc. VII et XIV.

Notes

  1. 4. Matth. XXV, 41, 34
  2. 5. Psal. XXXIX, 6
  3. 6. Matth. XXII, 30
  4. 7. Apoc. VII et XIV