TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ex haeresi etiam post relapsum redeuntes, benigne recipiendi. Quare hoc dixi? Contristavit nos quod audivimus, quamvis praesentes non fuerimus, quod quidam ex Donatistis veniens ad Ecclesiam, peccatum rebaptizationis confitens, cum ad poenitentiam ab episcopo exhortaretur, reclamatum est a quibusdam fratribus, et repulsus est. Dico Charitati vestrae, torta sunt, torta sunt ex hoc viscera nostra. Fatemur vobis, non nobis placet talis diligentia. Scio quia zelo Dei fecerunt et Ecclesiae. Putatis quia nihil factum est, quia hoc ad omnes sonuit? Rogo vos, ideo sonuerit hodie vox ista, ut illud quod male sonuit, obruat ea res quae bene sonuit. Hanc operam date, hoc sonet, hoc praedicemus, hoc praedicamus. Veniant, admittantur more solito, qui nunquam adhuc catholici fuerunt. Si autem jam catholici fuerunt, et inventi sunt lubrici, inventi sunt inconstantes et infirmi, inventi sunt perfidi; numquid prorsus parco perfidis? Forte erunt fideles, qui fuerunt perfidi: veniant et ipsi admittendi ad poenitentiam. Nec sibi blandiantur, quod redeuntes ad partem Donati egerint poenitentiam. Illa poenitentia fuit de re bona: sit vera de re mala. Quando egerunt poenitentiam in parte Donati, poenituit illos quod bene fecerant: modo agant, ut poeniteat illos quod male fecerunt. Timetis, quod perfidi inventi sunt, ne sanctum conculcent? Ecce et huic timori vestro consulitur, in poenitentiam admittuntur. Erunt in poenitentia, quando voluerint reconciliari, jam nemine cogente, nemine terrente: quoniam poenitens catholicus jam legum comminationes non patitur; coepit velle reconciliari dum nemo terreret, vel tunc credatur voluntati. Puta quia coactus est esse catholicus, erit poenitens. Quis illum cogit petere reconciliationis locum, nisi voluntas propria? Modo ergo admittamus infirmitatem, ut postea probemus voluntatem.